Liber Regum Tertius*

Caput 5: Versus 17

Praecepitque rex ut tollerent.BEDA, ibid.Ad aedificandum domum Domini primo ligna et lapides de monte caeduntur, etc., usque ad unde:Superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarumEphes. 2..Lapides grandes.BEDA, ibid., cap. 4.Vel lapides pretiosi, grandes, quadrati, primi sunt magistri, qui ab ipso Domino audiere verbum salutis. Superpositi vero ordines lapidum vel lignorum sequentes sacerdotes vel doctores, quorum praedicatione crescit Ecclesia et ornatur virtutibus.RAB. ex Bed.Quali autem colore fuerunt lapides, etc., usque ad marmor candidum ex quo constructa est domus electorum, actionem mundam et conscientiam ab omni naevo corruptionis castigatam significat; unde:Mundemus nos ab omni inquinamento,etc.II Cor. 7..In fundamentum templi.BEDA, ibid.Fundamentum est Christus, etc., usque ad ut abjectis verbis, factis cogitationibusque supervacuis, ad portandum onus Ecclesiae digni fiant.
(* Traductions européennes)